- OENONA
- OENONAappellata est prius Aegina insula, inquit Strabo, et Stephanus, et Plin. l. 4. c. 12. quod etiam Pindarus pluribus locis confirmat in Nemeis et Isthmiis, aliisque plurimis. Fuit autem insula sic forsan dicta, ab Oenone nymphâ, quae, ut testatur Pythaenetus primo τῶ Αἰγινητικῶν libro, filia fuit Baudionis, de cuius nomine gentem fuisse in eâdem insulâ, scribit Didymus. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.